Vai ai contenuti

ave mundi spes maria

chiesa > chiesa del risorto > madre di Dio

Ave mundi spes Maria

Ave mundi spes Maria, ave mitis, ave pia, ave plena  gratia.
Ave virgo singularis, quae per rubum designaris non passus incendia.
Ave rosa speciosa, ave Jesse virgula:
Cujus fructus nostri luctus relaxavit vincula.
Ave cujus viscera contra mortis foedera ediderunt filium.
Ave carens simili, mundo diu flebili reparasti gaudium.
Ave virginum lucerna, per quam fulsit lux superna his quos umbra tenuit.
Ave virgo de qua nasci, et de cujus lacte pasci res c?lorum voluit.
Ave gemma coeli luminarium.
Ave Sancti Spiritus sacrarium.
Oh, quam mirabilis, et quam laudabilis haec est virginitas!
In qua per spiritum facta paraclitum fulsit foecunditas.
Oh, quam sancta, quam serena, quam benigna, quam amoena esse virgo creditur!
Per quam servitus finitur, posta coeli aperitur, et libertas redditur.
Oh, castitatis lilium, tuum precare filium, qui salus est humilium:
Ne nos pro nostro vitio, in flebili judicio subjiciat supplicio.
Sed nos tua sancta prece mundans a peccati faece collocet in lucis domo.
Amen dicat omnis homo.

Webmaster
Torna ai contenuti